Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Hos.14 NT Joel.1 (English) >>NT Joel.2

Joel.1

verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel

audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum

super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae

residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo

expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis

posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius

plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae

periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini

depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum

confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio

sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum

a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio

conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum

quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt

ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis

sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Hos.14 NT Joel.1 (English) >>NT Joel.2

Powered by PhiloLogic